monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 12 > 26 > sectio 5 > sectio 25 > sectio 14 > sectio 15 > 3 > sectio 11 > Lucas, 3 > 6 > ad Corinthios I, 16 > sectio 33 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 19
Quidam pro duobus millibus trecentis, duo millia ducentos legunt: ne sex anni, et tres menses superesse videantur. Hunc locum plerique nostrorum ad antichristum referunt, et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo in veritate dicunt esse complendum. Quod autem infert: Mundabitur sanctuarium, Iudae Machabaei significat tempora, qui de vico Modin fratribus ac propinquis secum annitentibus, et multis de populo Iudaeorum, Antiochi duces superat iuxta Emaus, quae nunc Nicopolis dicitur. Quod audiens Antiochus qui contra principem principum surrexerat, id est, Dominum dominantium, et regem regum in Elimaide, quae regio Persarum est, templum Dianae spoliare cupiens, quod habebat pretiosa donaria, et ibi quoque amisso exercitu, sine manibus contritus est, id est, tristitiae morbo periit.